Encontrados 985 resultados para: Christus Filius Dei
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. (Epistula ad Romanos 10, 4)
In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. (Epistula ad Romanos 14, 9)
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est! (Epistula ad Romanos 14, 15)
etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “Improperia improperantium tibi ceciderunt super me”. (Epistula ad Romanos 15, 3)
Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei. (Epistula ad Romanos 15, 7)
non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis, (Epistula ad Romanos 15, 18)
sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, (Epistula ad Romanos 15, 20)
Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? (Epistula I ad Corinthios 1, 13)
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus. (Epistula I ad Corinthios 3, 11)
vos autem Christi, Christus autem Dei. (Epistula I ad Corinthios 3, 23)
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)