Encontrados 97 resultados para: Christum

  • Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum. (Epistula II ad Corinthios 4, 5)

  • Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. (Epistula II ad Corinthios 5, 16)

  • Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)

  • Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum. (Epistula II ad Corinthios 11, 3)

  • Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini. (Epistula II ad Corinthios 11, 4)

  • Paulus apostolus, non ab ho minibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, (Epistula ad Galatas 1, 1)

  • scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; (Epistula ad Galatas 3, 24)

  • Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: (Epistula ad Galatas 3, 27)

  • et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)

  • qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae, (Epistula ad Ephesios 1, 5)

  • habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, (Epistula ad Ephesios 3, 17)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina