Encontrados 1954 resultados para: Christum Domini
Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quid putas puer iste erit?”. Etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Evangelium secundum Lucam 2, 9)
sicut scriptum est in lege Domini: “Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur”, (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. (Evangelium secundum Lucam 2, 24)
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. (Evangelium secundum Lucam 2, 26)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. (Evangelium secundum Lucam 3, 4)
“Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, (Evangelium secundum Lucam 4, 18)
praedicare annum Domini acceptum”. (Evangelium secundum Lucam 4, 19)
Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “Tu es Filius Dei”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)
Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)