Encontrados 1954 resultados para: Christum Domini
Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)
Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?”. (Prophetia Zachariae 3, 2)
Et dixit: “Ponite cidarim mundam super caput eius”. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat. (Prophetia Zachariae 3, 5)
Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens: (Prophetia Zachariae 3, 6)
In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum”. (Prophetia Zachariae 3, 10)
Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 4, 6)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Zachariae 4, 8)
Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”. (Prophetia Zachariae 4, 10)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Zachariae 6, 9)
et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini. (Prophetia Zachariae 6, 12)
Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)
Et corona erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini. (Prophetia Zachariae 6, 14)