Encontrados 1954 resultados para: Christum Domini
Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae, (Prophetia Michaeae 5, 3)
Audite, montes, iudicium Domini, et auscultate, fundamenta terrae; quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel iudicio contendit. (Prophetia Michaeae 6, 2)
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini”. (Prophetia Michaeae 6, 5)
Vox Domini ad civitatem clamat - et sapientia est timere nomen tuum -: “Audite, tribus et coetus civitatis! (Prophetia Michaeae 6, 9)
Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius. (Prophetia Michaeae 7, 9)
Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)
Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam. (Prophetia Habacuc 2, 16)
Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliae filii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae. (Prophetia Sophoniae 1, 1)
et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum”. (Prophetia Sophoniae 1, 6)
Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos. (Prophetia Sophoniae 1, 7)
“Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina; (Prophetia Sophoniae 1, 8)
et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo. (Prophetia Sophoniae 1, 9)