Encontrados 1954 resultados para: Christum Domini
Et dixit ad me: “Hae sunt domus culinarum, in quibus coquent ministri domus Domini victimas populi”. (Prophetia Ezechielis 46, 24)
His autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia; et erit sanctuarium Domini in medio eius. (Prophetia Ezechielis 48, 10)
Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace (Prophetia Danielis 3, 49)
Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 57)
Benedicite, angeli Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 59)
Benedicite, sacerdotes Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 84)
Benedicite, servi Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 85)
anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationes Ierusalem, septuaginta anni; (Prophetia Danielis 9, 2)
Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas; (Prophetia Danielis 9, 10)
Sicut scriptum est in lege Moysis, omne malum hoc venit super nos, et non rogavimus faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam. (Prophetia Danielis 9, 13)
Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)
Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me”. (Prophetia Danielis 10, 17)