Encontrados 362 resultados para: Caeco Pater
Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 7)
dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”. (Liber Ieremiae 2, 27)
Nonne amodo vocas me: “Pater meus, dux adulescentiae meae tu es! (Liber Ieremiae 3, 4)
Numquid regnabis, quoniam gloriaris in cedris? Pater tuus numquid non comedit et bibit? Sed fecit iudicium et iustitiam, tunc bene erat ei. (Liber Ieremiae 22, 15)
In fletu venient, et in deprecatione reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est”. (Liber Ieremiae 31, 9)
Qui responderunt: “Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: “Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum (Liber Ieremiae 35, 6)
sed habitavimus in tabernaculis; et oboedientes fecimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater noster. (Liber Ieremiae 35, 10)
et dices: Haec dicit Dominus Deus ad Ierusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorraeus et mater tua Hetthaea. (Prophetia Ezechielis 16, 3)
Filia matris tuae es tu, quae sprevit virum suum et filios suos; et soror sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos et filios suos. Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. (Prophetia Ezechielis 16, 45)
Pater eius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. (Prophetia Ezechielis 18, 18)
Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. (Prophetia Ezechielis 18, 20)
Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te. (Prophetia Ezechielis 22, 7)