Encontrados 164 resultados para: Beniamin

  • in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis. (Liber Iudicum 10, 9)

  • Transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter; occubuitque eis sol iuxta Gabaa, quae est in tribu Beniamin. (Liber Iudicum 19, 14)

  • Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere, qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa; homines autem loci illius erant de tribu Beniamin. (Liber Iudicum 19, 16)

  • Nec latuit filios Beniamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha. Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quo modo tantum scelus perpetratum esset, (Liber Iudicum 20, 3)

  • respondit: “Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque diverti. (Liber Iudicum 20, 4)

  • decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel et centum de mille et mille de decem milibus, ut comportent exercitui cibaria illis, qui venerunt, ut reddant Gabaa Beniamin pro scelere, quod meretur”. (Liber Iudicum 20, 10)

  • et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin, qui dicerent: “Quale nefas in vobis repertum est! (Liber Iudicum 20, 12)

  • Recensitique sunt in die illa viginti sex milia de civitatibus Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, qui septingenti erant viri fortissimi. (Liber Iudicum 20, 15)

  • Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, recensita sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam. (Liber Iudicum 20, 17)

  • Qui surgentes venerunt in Bethel consulueruntque Deum atque dixerunt: “Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin?”. Quibus respondit Dominus: “Iuda ascendet primus”. (Liber Iudicum 20, 18)

  • et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, contra urbem aciem direxerunt. (Liber Iudicum 20, 20)

  • Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo milia viros. (Liber Iudicum 20, 21)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina