Encontrados 149 resultados para: Bene

  • sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae. (Liber Deuteronomii 5, 33)

  • Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 6, 3)

  • et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, (Liber Deuteronomii 6, 18)

  • Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. (Liber Deuteronomii 6, 24)

  • custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? (Liber Deuteronomii 10, 13)

  • non comedes eum, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris, quod placet in conspectu Domini. (Liber Deuteronomii 12, 25)

  • Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 12, 28)

  • Sin autem dixerit: “Nolo egredi”, eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat, (Liber Deuteronomii 15, 16)

  • Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti; (Liber Deuteronomii 18, 17)

  • non misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israel, ut bene sit tibi. (Liber Deuteronomii 19, 13)

  • sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. (Liber Deuteronomii 22, 7)

  • Et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans, sic laetabitur super vos disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 28, 63)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina