Encontrados 989 resultados para: Bellum Contra Sanctorum
Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis; (Liber I Paralipomenon 10, 3)
Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, (Liber I Paralipomenon 11, 20)
Hi de filiis Gad principes exercitus, minimus contra centum praevalebat et maximus contra mille. (Liber I Paralipomenon 12, 15)
Iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo. (Liber I Paralipomenon 13, 10)
Consuluitque David Deum dicens: “Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea?”. Et dixit ei Dominus: “Ascende, et tradam eos in manu tua”. (Liber I Paralipomenon 14, 10)
consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; (Liber I Paralipomenon 14, 14)
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”. (Liber I Paralipomenon 14, 15)
conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)
Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum; (Liber I Paralipomenon 19, 10)
reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 11)
Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat, contra Syrum ad proelium, et fugerunt a facie eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 14)
Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. (Liber I Paralipomenon 20, 4)