Encontrados 989 resultados para: Bellum Contra Sanctorum
Misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui rebellaverunt contra eum, (Liber Iudicum 9, 23)
Cui dixit Zebul: “Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: “Quis est Abimelech, ut serviamus ei?”. Nonne iste est populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum”. (Liber Iudicum 9, 38)
Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech. (Liber Iudicum 9, 39)
Et reddidit Deus malum, quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. (Liber Iudicum 9, 56)
Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon. (Liber Iudicum 10, 7)
in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis. (Liber Iudicum 10, 9)
Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt. (Liber Iudicum 10, 17)
Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad”. (Liber Iudicum 10, 18)
In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel. (Liber Iudicum 11, 4)
Dixeruntque ad eum: “Veni et esto princeps noster, et pugnemus contra filios Ammon”. (Liber Iudicum 11, 6)
Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: “Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in Galaad”. (Liber Iudicum 11, 8)
Iephte quoque dixit eis: “Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester”. (Liber Iudicum 11, 9)