Encontrados 1158 resultados para: Bellum Contra Moab Castra
Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut be nediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret; sed dirigens contra desertum vultum suum (Liber Numeri 24, 1)
Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: “Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti! (Liber Numeri 24, 10)
Video eum, sed non modo; intueor illum, sed non prope. Oritur stella ex Iacob, et consurgit virga de Israel; et percutit tempora Moab et verticem omnium filiorum Seth. (Liber Numeri 24, 17)
Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab, (Liber Numeri 25, 1)
ait ad Moysen: “Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel”. (Liber Numeri 25, 4)
“Pugnate contra Madianitas et percutite eos, (Liber Numeri 25, 17)
quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor”. (Liber Numeri 25, 18)
Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Iericho ad eos, qui erant (Liber Numeri 26, 3)
Huius filii: Namuel et Dathan et Abiram. Isti sunt Dathan et Abiram principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt, (Liber Numeri 26, 9)
Hic est numerus filiorum Israel, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho; (Liber Numeri 26, 63)
“Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios. (Liber Numeri 27, 3)
Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum”. (Liber Numeri 31, 4)