Encontrados 43 resultados para: Balaam

  • dixit ei Balaam: “Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes”. (Liber Numeri 23, 29)

  • Fecit Balac, ut Balaam dixerat, imposuitque vitulos et arietes per singulas aras. (Liber Numeri 23, 30)

  • Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut be nediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret; sed dirigens contra desertum vultum suum (Liber Numeri 24, 1)

  • assumpta parabola sua, ait: “Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus, (Liber Numeri 24, 3)

  • Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: “Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti! (Liber Numeri 24, 10)

  • Respondit Balaam ad Balac: “Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: (Liber Numeri 24, 12)

  • Sumpta igitur parabola sua, rursum ait: “Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus, (Liber Numeri 24, 15)

  • Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt”. Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit. (Liber Numeri 24, 24)

  • et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio; (Liber Numeri 31, 8)

  • Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini? (Liber Numeri 31, 16)

  • quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; (Liber Deuteronomii 23, 5)

  • et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. (Liber Deuteronomii 23, 6)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina