Encontrados 13 resultados para: Aufer
Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer”. Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim. (Liber Genesis 31, 32)
Aufer iniquitatem famulae tuae. Faciens enim faciet Dominus domino meo domum fidelem, quia proelia Domini dominus meus proeliatur; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. (Liber I Samuelis 25, 28)
Dixitque David ad Deum: “Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi”. (Liber I Paralipomenon 21, 8)
Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. (Liber Psalmorum 119, 22)
Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. (Liber Proverbiorum 20, 16)
Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario. (Liber Proverbiorum 25, 4)
Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. (Liber Proverbiorum 25, 5)
Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. (Liber Proverbiorum 27, 13)
Aufer curam a corde tuo et amove malum a carne tua; adulescentia enim et iuventus vanae sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)
Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. (Liber Ecclesiasticus 23, 6)
Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: “Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum”. (Liber Isaiae 4, 1)
Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: “Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum. (Prophetia Osee 14, 3)