Encontrados 195 resultados para: Arca testamenti tabernaculi

  • cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum. (Liber Exodus 33, 10)

  • Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi. (Liber Exodus 33, 11)

  • et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat. (Liber Exodus 35, 21)

  • Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii; (Liber Exodus 36, 37)

  • Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi conventus. (Liber Exodus 38, 8)

  • et in parte altera ­ quia inter utraque introitum tabernaculi fecit ­ quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)

  • ex quibus fecit bases in introitu tabernaculi conventus et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent, (Liber Exodus 38, 30)

  • Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. (Liber Exodus 39, 32)

  • altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi, (Liber Exodus 39, 38)

  • et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones, (Liber Exodus 40, 5)

  • Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua (Liber Exodus 40, 12)

  • Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper. (Liber Exodus 40, 20)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina