Encontrados 605 resultados para: Apu
ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos quaerere voluptates. (Liber Ecclesiasticus 14, 17)
Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet. (Liber Ecclesiasticus 17, 19)
Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput. (Liber Ecclesiasticus 20, 11)
Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)
et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. (Liber Ecclesiasticus 35, 15)
Contere caput principum inimicorum dicentium: “Non est alius praeter nos!”. (Liber Ecclesiasticus 36, 12)
Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adiciet vitam. (Liber Ecclesiasticus 37, 34)
Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. (Liber Ecclesiasticus 38, 3)
testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri posset diluvio omnis caro. (Liber Ecclesiasticus 44, 19)
Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob. (Liber Ecclesiasticus 44, 25)
Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam. (Liber Ecclesiasticus 49, 19)
Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens. (Liber Isaiae 1, 5)