Encontrados 151 resultados para: Ahaz rex Iuda

  • omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. (Liber II Paralipomenon 13, 15)

  • Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 5)

  • Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi. (Liber II Paralipomenon 14, 7)

  • Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes. (Liber II Paralipomenon 14, 11)

  • egressus est in occursum Asa et dixit ei: “Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. (Liber II Paralipomenon 15, 2)

  • Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 15, 15)

  • Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria. (Liber II Paralipomenon 17, 5)

  • Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit. (Liber II Paralipomenon 17, 6)

  • Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)

  • Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum. (Liber II Paralipomenon 17, 12)

  • quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia; (Liber II Paralipomenon 17, 14)

  • Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis in universo Iuda. (Liber II Paralipomenon 17, 19)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina