Encontrados 605 resultados para: Ahab regem Achab et Nabthaei et Hiezrahel et vineam

  • Cepitque eam et percussit in ore gladii, regem quoque eius et omnia oppida eius universasque animas, quae ibi fuerant commoratae; non reliquit ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta, quae in ea repperit, consumens gladio. (Liber Iosue 10, 37)

  • et cepit eam; regem quoque eius et omnia oppida eius percussit in ore gladii; non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lobna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. (Liber Iosue 10, 39)

  • Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph, (Liber Iosue 11, 1)

  • Reversusque tempore illo cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat. (Liber Iosue 11, 10)

  • Fuitque in eo spiritus Domini, et iudicavit Israelem egressusque est ad pugnam; et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Mesopotamiae, et praevaluit adversus eum. (Liber Iudicum 3, 10)

  • Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu Domini. (Liber Iudicum 3, 12)

  • et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: “Verbum secretum habeo ad te, o rex”. Et ille imperavit silentium; egressique sunt omnes, qui circa eum erant. (Liber Iudicum 3, 19)

  • Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei. (Liber Iudicum 4, 17)

  • Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel, (Liber Iudicum 4, 23)

  • qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum. (Liber Iudicum 4, 24)

  • Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universae domus Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum, quae stabat in Sichem. (Liber Iudicum 9, 6)

  • Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: “Impera nobis”. (Liber Iudicum 9, 8)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina