Encontrados 687 resultados para: Aes
Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)
et dixit: “Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim”. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)
“Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum. (Liber Isaiae 38, 10)
non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus vel sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum adducet eos. (Liber Isaiae 49, 10)
Pro aere afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum; et ponam custodes tuos pacem et praepositos tuos iustitiam. (Liber Isaiae 60, 17)
Et vocabunt eos Populus sanctus, Redempti a Domino; tu autem vocaberis Quaesita, Civitas non derelicta”. (Liber Isaiae 62, 12)
“Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me, inventus sum ab his, qui non quaerebant me. Dixi: “Ecce ego, ecce ego!” ad gentem, quae non invocabat nomen meum. (Liber Isaiae 65, 1)
Et erit Saron in pascua gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo, qui quaesierunt me. (Liber Isaiae 65, 10)
Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt. (Liber Ieremiae 6, 28)
et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt; non colligentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. (Liber Ieremiae 8, 2)
“Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus”. (Liber Ieremiae 8, 20)
Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est. (Liber Ieremiae 10, 21)