Encontrados 687 resultados para: Aes
Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem. (Liber II Regum 17, 41)
Et adhaesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius, quae praeceperat Dominus Moysi, (Liber II Regum 18, 6)
Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum ego praescivi et furorem tuum contra me; (Liber II Regum 19, 27)
Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni, cum indixisset terrae, ut conferretur argentum iuxta praeceptum pharaonis; et secundum uniuscuiusque aestimationem exegit tam argentum quam aurum de populo terrae, ut daret pharaoni Nechao. (Liber II Regum 23, 35)
Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan de Ierusalem. (Liber II Regum 24, 8)
Columnas autem aereas, quae erant in templo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et transtulerunt aes omnium in Babylonem. (Liber II Regum 25, 13)
Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi!”. Et praestitit Deus quae precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)
Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt. (Liber I Paralipomenon 4, 41)
nec quaesierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai. (Liber I Paralipomenon 10, 14)
Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem; (Liber I Paralipomenon 11, 16)
Venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium, in quo morabatur David. (Liber I Paralipomenon 12, 17)
Contristatusque est David, eo quod dirupisset Dominus Ozam; et vocatus est locus ille Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in praesentem diem. (Liber I Paralipomenon 13, 11)