Mosaico decorativo

Encontrados 10534 resultados para: Ad

  • Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino, (Liber Leviticus 9, 5)

  • Dixit et ad Aaron: “Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus”. (Liber Leviticus 9, 7)

  • Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo, (Liber Leviticus 9, 8)

  • cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius. (Liber Leviticus 9, 9)

  • Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 9, 10)

  • lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari. (Liber Leviticus 9, 14)

  • et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum. (Liber Leviticus 9, 17)

  • Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris (Liber Leviticus 9, 19)

  • posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari, (Liber Leviticus 9, 20)

  • Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit. (Liber Leviticus 9, 22)

  • et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas. (Liber Leviticus 9, 24)

  • Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat. (Liber Leviticus 10, 1)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina