Encontrados 10534 resultados para: Ad
quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum. (Actus Apostolorum 19, 31)
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere. (Actus Apostolorum 19, 36)
Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram. (Actus Apostolorum 19, 37)
Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. (Actus Apostolorum 19, 38)
Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam; (Actus Apostolorum 20, 2)
Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade; (Actus Apostolorum 20, 5)
nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. (Actus Apostolorum 20, 6)
In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. (Actus Apostolorum 20, 7)
Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati; (Actus Apostolorum 20, 8)
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)
Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime. (Actus Apostolorum 20, 12)
Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)