Encontrados 10534 resultados para: Ad
Respondit Iesus: “Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)
Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 12)
Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)
Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 16)
Dixerunt ergo ad invicem: “Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit”, ut Scriptura impleatur dicens: “Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem”. Et milites quidem haec fecerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)
Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “Consummatum est!”. Et inclinato capite tradidit spiritum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 30)
ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, (Evangelium secundum Ioannem 19, 33)
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 39)
Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. (Evangelium secundum Ioannem 20, 1)
Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 2)
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)
Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; (Evangelium secundum Ioannem 20, 4)