Encontrados 10534 resultados para: Ad
In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; (Liber Isaiae 17, 7)
et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria. (Liber Isaiae 17, 8)
Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: “Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram”. (Liber Isaiae 18, 2)
Quia haec dixit Dominus ad me: “Quiescam et considerabo in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis”. (Liber Isaiae 18, 4)
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo procero et lucido, a populo terribili, prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuius terram flumina scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. (Liber Isaiae 18, 7)
“Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. (Liber Isaiae 19, 2)
Et tradam Aegyptios in manu domini crudelis, et rex fortis dominabitur eorum”, ait Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 19, 4)
Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)
Et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis et sanabit eos. (Liber Isaiae 19, 22)
in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: “Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis”. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)
sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti. (Liber Isaiae 20, 4)
Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem. (Liber Isaiae 21, 4)