Encontrados 10534 resultados para: Ad
leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum, (Liber Proverbiorum 30, 30)
IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum. (Liber Proverbiorum 31, 19)
CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 20)
SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo. (Liber Proverbiorum 31, 24)
SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. (Liber Proverbiorum 31, 27)
Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat. (Liber Ecclesiastes 1, 4)
Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur. (Liber Ecclesiastes 1, 5)
Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur. (Liber Ecclesiastes 1, 6)
Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo. (Liber Ecclesiastes 1, 7)
nihil sub sole novum. Si de quadam re dicitur: “Ecce hoc novum est”, iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. (Liber Ecclesiastes 1, 10)
in multa sapientia multus sit maeror; et, qui addit scientiam, addit et laborem. (Liber Ecclesiastes 1, 18)
Coacervavi mihi etiam argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum, feci mihi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda (Liber Ecclesiastes 2, 8)