Encontrados 10534 resultados para: Ad
Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via. (Liber Proverbiorum 14, 2)
Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 14, 12)
In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem. (Liber Proverbiorum 14, 23)
Admonitio mala deserenti viam; qui increpationes odit, morietur. (Liber Proverbiorum 15, 10)
Non amat derisor eum, qui se corripit, nec ad sapientes graditur. (Liber Proverbiorum 15, 12)
Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)
Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. (Liber Proverbiorum 16, 7)
Qui sapiens est corde, appellabitur prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam. (Liber Proverbiorum 16, 21)
Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet doctrinam. (Liber Proverbiorum 16, 23)
Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 16, 25)
Ad quid pretium in manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde? (Liber Proverbiorum 17, 16)
Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus est. (Liber Proverbiorum 17, 17)