Mosaico decorativo

Encontrados 10534 resultados para: Ad

  • ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi. (Liber I Maccabaeorum 9, 45)

  • Et dissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt in ulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 48)

  • Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus. (Liber I Maccabaeorum 9, 57)

  • Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte”. (Liber I Maccabaeorum 9, 58)

  • et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas. (Liber I Maccabaeorum 9, 64)

  • et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis. (Liber I Maccabaeorum 9, 68)

  • Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem. (Liber I Maccabaeorum 9, 70)

  • Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 9, 73)

  • Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum. (Liber I Maccabaeorum 10, 3)

  • Dixit enim: “Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 10, 4)

  • Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei. (Liber I Maccabaeorum 10, 6)

  • Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 9)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina