Mosaico decorativo

Encontrados 10534 resultados para: Ad

  • Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: “Advena sum in terra aliena”. (Liber Exodus 2, 22)

  • Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)

  • Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Ma dian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb. (Liber Exodus 3, 1)

  • Dixit ergo Moyses: “Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus”. (Liber Exodus 3, 3)

  • Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: “Moyses, Moyses”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Exodus 3, 4)

  • Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei. (Liber Exodus 3, 8)

  • Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur; (Liber Exodus 3, 9)

  • sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto”. (Liber Exodus 3, 10)

  • Dixitque Moyses ad Deum: “Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Aegypto?”. (Liber Exodus 3, 11)

  • Ait Moyses ad Deum: “Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis?”. (Liber Exodus 3, 13)

  • Dixit Deus ad Moysen: “Ego sum qui sum”. Ait: “Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos”. (Liber Exodus 3, 14)

  • Dixitque iterum Deus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. (Liber Exodus 3, 15)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina