Encontrados 10534 resultados para: Ad
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: “Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia?”. (Liber Genesis 47, 15)
Quibus ille respondit: “Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis”. (Liber Genesis 47, 16)
Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. (Liber Genesis 47, 17)
Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: “Non celamus dominum nostrum quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus. (Liber Genesis 47, 18)
et cunctos populos eius redegit ei in servitutem, a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius. (Liber Genesis 47, 21)
Dixit ergo Ioseph ad populos: “En, ut cernitis, et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros, (Liber Genesis 47, 23)
Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum. (Liber Genesis 47, 28)
Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum: “Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto, (Liber Genesis 47, 29)
Et ille: “Iura ergo, inquit, mihi!”. Quo iurante, adoravit Israel conversus ad lectuli caput. (Liber Genesis 47, 31)
Dictumque est seni: “Ecce filius tuus Ioseph venit ad te”. Qui confortatus sedit in lectulo (Liber Genesis 48, 2)
et ingresso ad se ait: “Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi (Liber Genesis 48, 3)
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)