Mosaico decorativo

Encontrados 10534 resultados para: Ad

  • Dixitque Michas: “Mane apud me et esto mihi parens ac sacerdos; daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestium apparatum et quae ad victum sunt necessaria”. (Liber Iudicum 17, 10)

  • In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaere bat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. (Liber Iudicum 18, 1)

  • Miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram et diligenter inspicerent, dixeruntque eis: “Ite et considerate terram”. Qui cum venissent in montem Ephraim usque ad domum Michae, pernoctaverunt ibi. (Liber Iudicum 18, 2)

  • Cum essent prope domum Michae, agnoscentes vocem adulescentis Levitae declinaverant illuc dicentes ad eum: “Quis te huc adduxit? Quid hic agis? Quam ob causam huc venire voluisti?”. (Liber Iudicum 18, 3)

  • Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus, responderunt: (Liber Iudicum 18, 8)

  • “Surgite, et ascendamus adversus eos. Vidimus enim terram valde opulentam et uberem, et vos neglegetis? Nolite cessare; eamus et possideamus eam. (Liber Iudicum 18, 9)

  • Intrabimus ad securos in regionem latissimam; tradetque nobis Deus locum, in quo nullius rei est penuria eorum, quae sunt in terra”. (Liber Iudicum 18, 10)

  • Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 18, 13)

  • dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, fratribus suis: “Nostis quod in domibus istis sit ephod et theraphim et sculptile atque conflatile? Videte quid vobis placeat, ut faciatis”. (Liber Iudicum 18, 14)

  • Et, cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adulescentis Levitae, domum Michae, salutaveruntque eum verbis pacificis. (Liber Iudicum 18, 15)

  • et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: “Quid tibi vis? Cur concurritis?”. (Liber Iudicum 18, 23)

  • Dixeruntque ei filii Dan: “Cave, ne ultra loquaris ad nos, et irruant in te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas”. (Liber Iudicum 18, 25)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina