Encontrados 10534 resultados para: Ad
Et ecce nunc attuli primitias frugum terrae, quam dedisti mihi, Domine”. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui et adorato Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 26, 10)
Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, tu et Levites et advena, qui tecum est. (Liber Deuteronomii 26, 11)
Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno tertio, anno decimarum, et dederis Levitae et advenae et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas et saturentur, (Liber Deuteronomii 26, 12)
loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Abstuli, quod sanctificatum est, de domo mea et dedi illud Levitae et advenae, pupillo ac viduae, sicut iussisti mihi; non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui, (Liber Deuteronomii 26, 13)
Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 9)
“Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph et Beniamin. (Liber Deuteronomii 27, 12)
Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser et Zabulon, Dan et Nephthali. (Liber Deuteronomii 27, 13)
Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)
“Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 19)
Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)
ac non declinaveris a verbis, quae ego praecipio vobis hodie, nec ad dexteram nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos. (Liber Deuteronomii 28, 14)
Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)