Encontrados 504 resultados para: Ad Populum Dei
et accusaverunt populum apud regem dicentes: “Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra; (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt”. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae et fecerunt plagam magnam in Israel. (Liber I Maccabaeorum 7, 22)
Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum. (Liber I Maccabaeorum 7, 26)
et dixerunt: “Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel!”. (Liber I Maccabaeorum 9, 21)
Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 9, 73)
Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 10, 80)
Et dixit Ionathae: “Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? (Liber I Maccabaeorum 12, 44)
Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum (Liber I Maccabaeorum 13, 2)
Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum, (Liber I Maccabaeorum 13, 17)
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore, et gavisi sumus in introitu eorum (Liber I Maccabaeorum 14, 21)
Et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et appositus est ad populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 30)