Encontrados 20 resultados para: Achis

  • Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. (Liber I Samuelis 21, 11)

  • Dixeruntque ei servi Achis: “Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”?”. (Liber I Samuelis 21, 12)

  • Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth. (Liber I Samuelis 21, 13)

  • Et ait Achis ad servos suos: “Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me? (Liber I Samuelis 21, 15)

  • Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth. (Liber I Samuelis 27, 2)

  • Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. (Liber I Samuelis 27, 3)

  • Dixit autem David ad Achis: “Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?”. (Liber I Samuelis 27, 5)

  • Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc. (Liber I Samuelis 27, 6)

  • Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis. (Liber I Samuelis 27, 9)

  • Dicebat autem ei Achis: “In quem irruistis hodie?”. Respondebatque David: “Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni”. (Liber I Samuelis 27, 10)

  • Credidit ergo Achis David dicens: “Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit igitur mihi servus sempiternus”. (Liber I Samuelis 27, 12)

  • Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: “Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui”. (Liber I Samuelis 28, 1)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina