Encontrados 15 resultados para: Achimaas
Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul. (Liber I Samuelis 14, 50)
Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: “Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum. (Liber II Samuelis 15, 27)
Sunt autem cum eis duo filii eorum: Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar; et mittetis per eos ad me omne verbum, quod audieritis”. (Liber II Samuelis 15, 36)
Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur. (Liber II Samuelis 17, 17)
Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: “Ubi est Achimaas et Ionathan?”. Et respondit eis mulier: “Transierunt hinc ad aquas”. At hi, qui quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem. (Liber II Samuelis 17, 20)
Achimaas autem filius Sadoc ait: “Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius”. (Liber II Samuelis 18, 19)
Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: “Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem!”. Dixitque Ioab: “Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio”. (Liber II Samuelis 18, 22)
Qui respondit: “Quidquid evenerit, curram”. Et ait ei: “Curre!”. Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem. (Liber II Samuelis 18, 23)
Speculator autem: “Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc”. Et ait rex: “Vir bonus est et nuntium portans bonum venit”. (Liber II Samuelis 18, 27)
Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “Pax!”. Et adorans regem pronus in terram ait: “Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem!”. (Liber II Samuelis 18, 28)
Et ait rex: “Estne pax puero Absalom?”. Dixitque Achimaas: “Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit”. (Liber II Samuelis 18, 29)
Achimaas in Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio; (Liber I Regum 4, 15)