Encontrados 80 resultados para: Achab

  • Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. (Liber II Regum 8, 25)

  • Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit. (Liber II Regum 8, 27)

  • Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram. (Liber II Regum 8, 28)

  • Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat. (Liber II Regum 8, 29)

  • Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel. (Liber II Regum 9, 7)

  • Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini sexus et impuberem et puberem in Israel. (Liber II Regum 9, 8)

  • Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahiae. (Liber II Regum 9, 9)

  • Dixitque Iehu ad Badacer ducem: “Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens: (Liber II Regum 9, 25)

  • Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam. (Liber II Regum 9, 29)

  • Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo Iehu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios filiorum Achab dicens: (Liber II Regum 10, 1)

  • Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit, quod locutus est in manu servi sui Eliae”. (Liber II Regum 10, 10)

  • Percussit igitur Iehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in Iezrahel, et universos optimates eius et notos et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae. (Liber II Regum 10, 11)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina