Encontrados 10 resultados para: Accedite

  • Ad quos ille clementer: “Accedite, inquit, ad me”. Et cum accessissent prope: “Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. (Liber Genesis 45, 4)

  • Dixitque Moyses ad Aaron: “Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum”. (Liber Exodus 16, 9)

  • Dixitque Iosue ad filios Israel: “Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri”. (Liber Iosue 3, 9)

  • Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel et ait ad principes exercitus, qui secum erant: “Accedite et ponite pedes super colla regum istorum”. Qui cum accessissent et subiectorum colla pedibus calcarent, (Liber Iosue 10, 24)

  • Dixitque Saul: “Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. (Liber I Samuelis 14, 38)

  • Ezechias autem etiam haec addidit: “Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini”. Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta. (Liber II Paralipomenon 29, 31)

  • Accedite, gentes, ad audien dum; et populi, attendite. Audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius. (Liber Isaiae 34, 1)

  • Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus. Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem. (Liber Isaiae 45, 20)

  • Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. (Liber Isaiae 48, 16)

  • Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. (Liber Isaiae 57, 3)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina