Encontrados 1168 resultados para: Absalom Mors David Bellum
Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)
Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae. (Liber I Paralipomenon 11, 4)
Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: “Non ingredieris huc”. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David; (Liber I Paralipomenon 11, 5)
Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. (Liber I Paralipomenon 11, 7)
Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. (Liber I Paralipomenon 11, 9)
Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel; (Liber I Paralipomenon 11, 10)
et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno. (Liber I Paralipomenon 11, 11)
iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. (Liber I Paralipomenon 11, 13)
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim. (Liber I Paralipomenon 11, 15)
Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem; (Liber I Paralipomenon 11, 16)
desideravit igitur David et dixit: “O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta!”. (Liber I Paralipomenon 11, 17)
Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino (Liber I Paralipomenon 11, 18)