Encontrados 1168 resultados para: Absalom Mors David Bellum
Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: “Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi”. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 22, 17)
Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David (Liber I Samuelis 22, 20)
Et ait David ad Abiathar: “Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui. (Liber I Samuelis 22, 22)
Et nuntiaverunt David di centes: “Ecce Philisthim op pugnant Ceila et diripiunt areas”. (Liber I Samuelis 23, 1)
Consuluit igitur David Dominum dicens: “Num vadam et percutiam Philisthaeos istos?”. Et ait Dominus ad David: “Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila”. (Liber I Samuelis 23, 2)
Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: “Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum?”. (Liber I Samuelis 23, 3)
Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: “Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua”. (Liber I Samuelis 23, 4)
Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. (Liber I Samuelis 23, 5)
Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat. (Liber I Samuelis 23, 6)
Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: “Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt”. (Liber I Samuelis 23, 7)
Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius. (Liber I Samuelis 23, 8)
Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: “Applica ephod”. (Liber I Samuelis 23, 9)