1. ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde

2. quia reddidit Dominus superbiam Jacob sicut superbiam Israël quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt

3. clypeus fortium ejus ignitus viri exercitus in coccineis igneæ habenæ currus in die præparationis ejus et agitatores consopiti sunt

4. in itineribus conturbati sunt quadrigæ conlisæ sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia

5. recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros ejus et præparabitur umbraculum

6. portæ fluviorum apertæ sunt et templum ad solum dirutum

7. et miles captivus abductus est et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ murmurantes in cordibus suis

8. et Nineve quasi piscina aquarum aquæ ejus ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur

9. diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus

10. dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollæ

11. ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat

12. leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leænis suis et implevit præda speluncas suas et cubile suum rapina

13. ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas ejus et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra prædam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum



Livros sugeridos


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.