1. et factum est verbum Domini ad Jonam secundo dicens

2. surge vade ad Nineven civitatem magnam et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te

3. et surrexit Jona et abiit in Nineven juxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium

4. et cœpit Jona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur

5. et crediderunt viri ninevitæ in Deo et prædicaverunt jejunium et vestiti sunt saccis a majore usque ad minorem

6. et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere

7. et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum ejus dicens homines et jumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant

8. et operiantur saccis homines et jumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quæ est in manibus eorum

9. quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore iræ suæ et non peribimus

10. et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit



Livros sugeridos


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.