1. oratio Abacuc prophetæ pro ignorationibus

2. Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiæ recordaberis

3. Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit cælos gloria ejus et laudis ejus plena est terra

4. splendor ejus ut lux erit cornua in manibus ejus ibi abscondita est fortitudo ejus

5. ante faciem ejus ibit mors et egredietur diabolus ante pedes ejus

6. stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes sæculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus

7. pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ turbabuntur pelles terræ Madian

8. numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigæ tuæ salvatio

9. suscitans suscitabis arcum tuum juramenta tribubus quæ locutus es semper fluvios scindes terræ

10. viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit

11. sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastæ tuæ

12. in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes

13. egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper

14. maledixisti sceptris ejus capiti bellatorum ejus venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito

15. viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum

16. audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum

17. ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivæ et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in præsepibus

18. ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Jesu meo

19. Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem



Livros sugeridos


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.