1. In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo.

2. Præcepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi ut indicarent regi somnia sua qui cum venissent, steterunt coram rege.

3. Et dixit ad eos rex Vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim.

4. Responderuntque Chaldæi regi Syriace Rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus.

5. Et respondens rex ait Chaldæis Sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6. Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me somnium igitur, et interpretationem eius indicate mihi.

7. Responderunt secundo, atque dixerunt Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8. Respondit rex, et ait Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9. Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini.

10. Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11. Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12. Quo audito, rex in furore, et in ira magna præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13. Et egressa sententia, sapientes interficiebantur quærebanturque Daniel, et socii eius, ut perirent.

14. Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15. Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16. Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17. Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli, et Azariæ sociis suis indicavit negotium

18. ut quærerent misericordiam a facie Dei caëli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.

19. Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est et benedixit Daniel Deum caëli,

20. et locutus ait Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum quia sapientia et fortitudo eius sunt.

21. Et ipse mutat tempora, et ætates transfert regna, atque constituit dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam

22. Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta et lux cum eo est.

23. Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24. Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est Sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25. Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet.

26. Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?

27. Et respondens Daniel coram rege, ait Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi

28. Sed est Deus in caëlo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt

29. Tu rex cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30. Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31. Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.

32. Huius statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex ære.

33. tibiæ autem ferreæ, pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34. Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos.

35. Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36. hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.

37. Tu rex regum es et Deus caëli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi

38. et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri volucres quoque caëli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit tu es ergo caput aureum.

39. Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40. Et regnum quartum erit velut ferrum. quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41. Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42. Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43. Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44. In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum.

45. Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.

46. Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47. Loquens ergo rex, ait Danieli Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48. Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49. Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciæ Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago Ipse autem Daniel erat in foribus regis.



Livros sugeridos


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.