1. visio Abdiæ hæc dicit Dominus Deus ad Edom auditum audivimus a Domino et legatum ad gentes misit surgite et consurgamus adversum eum in prœlium

2. ecce parvulum te dedi in gentibus contemptibilis tu es valde

3. superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petræ exaltantem solium suum qui dicit in corde suo quis detrahet me in terram

4. si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum inde detraham te dicit Dominus

5. si fures introissent ad te si latrones per noctem quomodo conticuisses nonne furati essent sufficientia sibi si vindemiatores introissent ad te numquid saltim racemos reliquissent tibi

6. quomodo scrutati sunt Esau investigaverunt abscondita ejus

7. usque ad terminum emiserunt te omnes viri fœderis tui inluserunt tibi invaluerunt adversum te viri pacis tuæ qui comedunt tecum ponent insidias subter te non est prudentia in eo

8. numquid non in die illa dicit Dominus perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau

9. et timebunt fortes tui a meridie ut intereat vir de monte Esau

10. propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob operiet te confusio et peribis in æternum

11. in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum ejus et extranei ingrediebantur portas ejus et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis

12. et non despicies in die fratris tui in die peregrinationis ejus et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum et non magnificabis os tuum in die angustiæ

13. neque ingredieris portam populi mei in die ruinæ eorum neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius et non emitteris adversum exercitum ejus in die vastitatis illius

14. neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint et non concludes reliquos ejus in die tribulationis

15. quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum

16. quomodo enim bibisti super montem sanctum meum bibent omnes gentes jugiter et bibent et absorbent et erunt quasi non sint

17. et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Jacob eos qui se possederant

18. et erit domus Jacob ignis et domus Joseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiæ domus Esau quia Dominus locutus est

19. et hereditabunt hii qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philisthim et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ et Beniamin possidebit Galaad

20. et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quæ in Bosforo est possidebit civitates austri

21. et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau et erit Domino regnum



Livros sugeridos


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.