1. impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit præsciebat enim et futura illorum

2. quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine præmisissent illos consequebantur illos pænitentia acti

3. adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiæ et quos rogantes projecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur

4. ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quæ acciderant memorationem amittebant

5. ut eam quæ deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent

6. omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis præceptis ut pueri tui custodirentur inlæsi

7. nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quæ ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio

8. per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra

9. tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos

10. memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum

11. novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis

12. in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fluminum juste enim patiebantur secundum suas nequitias

13. etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant

14. et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos

15. qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis sævissimis adflixerunt doloribus

16. percussi sunt autem cæcitate sicut illi in foribus justi cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quærebat

17. in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est æstimare et ex ipso certo visu

18. agrestia enim in aquatica convertebantur et quæcumque erant natantia in terram transiebant

19. ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur

20. flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quæ facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis



Livros sugeridos


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.