1. vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quæ videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex

2. sed aut ignem aut spiritum aut citatum ærem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt

3. quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator hæc omnia constituit

4. aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui hæc constituit fortior est illis

5. a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit horum creator videri

6. sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quærentes et volentes invenire

7. etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur

8. iterum autem nec his debet ignosci

9. si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt

10. infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ

11. aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et hujus docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitæ

12. reliquias autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur

13. et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suæ figuret illud et adsimilet illud imagini hominis

14. aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quæ in illo est perliniens

15. et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro

16. ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio

17. et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est

18. et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat

19. et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis



Livros sugeridos


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.