1. melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens

2. ubi non est scientia animæ non est bonum et qui festinus est pedibus offendit

3. stultitia hominis subplantat gressus ejus et contra Deum fervet animo suo

4. divitiæ addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur

5. testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

6. multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti

7. fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit

8. qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiæ inveniet bona

9. testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit

10. non decent stultum deliciæ nec servum dominari principibus

11. doctrina viri per patientiam noscitur et gloria ejus est iniqua prætergredi

12. sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas ejus

13. dolor patris filius stultus et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier

14. domus et divitiæ dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

15. pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

16. qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur

17. feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

18. erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam

19. qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet

20. audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis

21. multæ cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit

22. homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax

23. timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi

24. abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam

25. pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam

26. qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix

27. non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiæ

28. testis iniquus deridet judicium et os impiorum devorat iniquitatem

29. parata sunt derisoribus judicia et mallei percutientes stultorum corporibus





“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina