1. occasiones quærit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis

2. non recipit stultus verba prudentiæ nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus

3. impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium

4. aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiæ

5. accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate judicii

6. labia stulti inmiscunt se rixis et os ejus jurgia provocat

7. os stulti contritio ejus et labia illius ruina animæ ejus

8. verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris

9. qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis

10. turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit justus et exaltabitur

11. substantia divitis urbs roboris ejus et quasi murus validus circumdans eum

12. antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur

13. qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum

14. spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere

15. cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quærit doctrinam

16. donum hominis dilatat viam ejus et ante principes spatium ei facit

17. justus prior est accusator sui venit amicus ejus et investigavit eum

18. contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque dijudicat

19. frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et judicia quasi vectes urbium

20. de fructu oris viri replebitur venter ejus et genimina labiorum illius saturabunt eum

21. mors et vita in manu linguæ qui diligunt eam comedent fructus ejus

22. qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet jucunditatem a Domino

23. cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide

24. vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater



Livros sugeridos


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.