1. in die autem vicesimo quarto mensis hujus convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis et humus super eos

2. et separatum est semen filiorum Israël ab omni filio alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum

3. et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum

4. surrexit autem super gradum Levitarum Josue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum

5. et dixerunt Levitæ Josue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoja Sebna Fataja surgite benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude

6. tu ipse Domine solus tu fecisti cælum cælum cælorum et omnem exercitum eorum terram et universa quæ in ea sunt maria et omnia quæ in eis sunt et tu vivificas omnia hæc et exercitus cæli te adorat

7. tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen ejus Abraham

8. et invenisti cor ejus fidele coram te et percussisti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Jebusei et Gergesei ut dares semini ejus et implesti verba tua quoniam justus es

9. et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Ægypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum

10. et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis ejus et in omni populo terræ illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die

11. et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum projecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas

12. et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur

13. ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de cælo et dedisti eis judicia recta et legem veritatis cærimonias et præcepta bona

14. et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et cærimonias et legem præcepisti eis in manu Mosi servi tui

15. panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis

16. ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua

17. et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multæ miserationis non dereliquisti eos

18. et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Ægypto feceruntque blasphemias magnas

19. tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur

20. et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti

21. quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti

22. et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan

23. et filios eorum multiplicasti sicut stellas cæli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent

24. et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terræ ut facerent eis sicut placebat illis

25. ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna

26. provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et projecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes

27. et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te et tu de cælo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum

28. cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de cælo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus

29. et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in judiciis tuis peccaverunt quæ faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt

30. et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum

31. in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es

32. nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc

33. et tu justus in omnibus quæ venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus

34. reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quæ testificatus es in eis

35. et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis

36. ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus et quæ bona sunt ejus et nos ipsi servi sumus in ea

37. et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in jumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus

38. super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus et scribimus et signant principes nostri Levitæ nostri et sacerdotes nostri



Livros sugeridos


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.