1. et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres ejus sacerdotes et ædificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas ejus et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel

2. et juxta eum ædificaverunt viri Hiericho et juxta eum ædificavit Zecchur filius Amri

3. portam autem Piscium ædificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes et juxta eos ædificavit Marimuth filius Uriæ filii Accus

4. et juxta eos ædificavit Mosollam filius Barachiæ filii Mesezebel et juxta eos ædificavit Sadoc filius Baana

5. et juxta eos ædificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua in opere Domini sui

6. et portam Veterem ædificaverunt Jojada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes

7. et juxta eos ædificavit Meletias Gabaonites et Jadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen

8. et juxta eum ædificavit Ezihel filius Araja aurifex et juxta eum ædificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum plateæ latioris

9. et juxta eum ædificavit Rafaja filius Ahur princeps vici Hierusalem

10. et juxta eos ædificavit Jejada filius Aromath contra domum suam et juxta eum ædificavit Attus filius Asebeniæ

11. mediam partem vici ædificavit Melchias filius Erem et Asub filius Phæthmoab et turrem Furnorum

12. juxta eum ædificavit Sellum filius Allœs princeps mediæ partis vici Hierusalem ipse et filiæ ejus

13. et portam Vallis ædificavit Anun et habitatores Zanœ ipsi ædificaverunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii

14. et portam Sterquilinii ædificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethaccharem ipse ædificavit eam et statuit valvas ejus et seras et vectes

15. et portam Fontis ædificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse ædificavit eam et texit et statuit valvas ejus et seras et vectes et muros piscinæ Siloæ in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David

16. post eum ædificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiæ partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quæ grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium

17. post eum ædificaverunt Levitæ Reum filius Benni post eum ædificavit Asebias princeps dimidiæ partis vici Ceilæ in vico suo

18. post eum ædificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiæ partis Ceila

19. et ædificavit juxta eum Azer filius Josue princeps Maspha mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli

20. post eum in monte ædificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni

21. post eum ædificavit Meremuth filius Uriæ filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib

22. et post eum ædificaverunt sacerdotes viri de campestribus Jordanis

23. post eum ædificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum ædificavit Azarias filius Maasiæ filii Ananiæ contra domum suam

24. post eum ædificavit Bennui filius Enadda mensuram secundam a domo Azariæ usque ad flexuram et usque ad angulum

25. Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quæ eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaja filius Pheros

26. Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam Aquarum ad orientem et turrem quæ prominebat

27. post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et eminenti usque ad murum templi

28. sursum autem a porta Equorum ædificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam

29. post eos ædificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum ædificavit Semeja filius Secheniæ custos portæ orientalis

30. post eum ædificavit Anania filius Selemiæ et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ contra gazofilacium suum post eum ædificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Judicialem et usque ad cenaculum Anguli

31. et inter cenaculum Anguli in porta Gregis ædificaverunt artifices et negotiatores



Livros sugeridos


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.