1. ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester

2. custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus

3. si in præceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis

4. et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur

5. adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra

6. dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros

7. persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis

8. persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio

9. respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum

10. comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis

11. ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea

12. ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus

13. ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti

14. quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea

15. si spreveritis leges meas et judicia mea contempseritis ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum

16. ego quoque hæc faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quæ ab hostibus devorabitur

17. ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente

18. sin autem nec sic obœdieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

19. et conteram superbiam duritiæ vestræ daboque cælum vobis desuper sicut ferrum et terram æneam

20. consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma præbebunt

21. si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

22. emittamque in vos bestias agri quæ consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertæque fiant viæ vestræ

23. quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi

24. ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra

25. inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus

26. postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini

27. sin autem nec per hæc audieritis me sed ambulaveritis contra me

28. et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

29. ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum

30. destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea

31. in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum

32. disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint

33. vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutæ

34. tunc placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis suæ quando fueritis

35. in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suæ eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea

36. et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente

37. et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere

38. peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet

39. quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur

40. donec confiteantur iniquitates suas et majorum suorum quibus prævaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi

41. ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis

42. et recordabor fœderis mei quod pepigi cum Jacob et Isaac et Abraham terræ quoque memor ero

43. quæ cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint judicia mea et leges meas despexerint

44. et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum

45. et recordabor fœderis mei pristini quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus hæc sunt præcepta atque judicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israël in monte Sinai per manum Mosi



Livros sugeridos


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.